- PARMA
- I.PARMAnomen fluvii in Italia, in Longobardia Cispadana. Oritur ex Apennino. in confinio ditionis Genuensis, versus Apuam. dein in Boream tendens, per Ducatum Parmensem, Parmam rigat, et 10. milliar, infra in Padum se exonerat. Ab hoc urbs inter Placentiam et Cremonam sita Parma, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Bononiensi, et Ducatus titulô insignis, appellata est. Haec patria fuit Cassii poetae, quem ideo Parmensem vocat Horat. l. 1. Ep. 4. v. 3. itemque Macrobii, viriingeniô ac doctrinâ praestantis, ut et Gerardi Sagarelli, Fraticellorum doctoris celebris. Nomen antiquum hodie retinet. Oppidani inde dicuntur Parmenses Ciceroni, Orat. Philipp. 14. c. 3. Plinio et Martialil. 4. Epigr. 37. v. 5.At Stephano sunt inusitatô Romanis, ut arbitror. vocabulo Parmani. Πάρμα, inquit, πόλις Ι᾿ταλίας, τὸ ἐθνικὸν Παρμαῖος, ἢ Παρμανός. Illa Graeca, haec Romana erat formatio. De ipso oppido sic Strabo l. 5. Πόλεις δ᾿ εἰσὶν εντὸς τοῦ Πάδου, καὶ περὶ τὸν Πάδον ἐπιφανεῖς, Πλακεντία μὲν καὶ Κρεμὼν πλησιαίταται κατὰ μέσην που τὴν χώραν, μεταζὺ δὲ τούτων τε καὶ Α᾿ριμίνου, Πάρμα καὶ Μουτίνη καὶ Βονωνία. Ptolemaeus, Η῾ δὲ Γαλλία ἡ Τογάτα ἔχει πόλεις τάς δε. Πλακεντία, Φιδεντία, Βρίζελλον. Πάρμα Κολωνία. Plin. l. 3. c. 15. Intus Coloniae, Bononia, Brixillum, Mutina, Parma, Placentia. Oppida Caesena, Claterna. Quando Colonia huc sit deducta, ostendit Liv. l. 39. c. 55. Eôdem, inquit, annô Mutina et Parma Coloniae Romanorum civium sunt deductae: bina milia hominum, in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae. quina Mutinae acceperudnt. Annus is fuit urbis Romae 569. quô annô Consules fuêre M. Claudius Marcellus, et Q. Fabius Labeo. Longô tempore post, quum sub Augusto Impeatore novos colonos accepit, cognomenta ei tum addita, quae antiquus lapis refert hôc modô: COL. IUL. AUG. PARMA. A quo primum aedisicata fuerit, varie tradiderunt scriptores. Sicardus Cremonensis a Chryso Troiano, Pallantis Comite, Iudicum Israelis tempore conditam, et ab ipsius auctoris nomine Chrysopolim dictam scribit. i. e. civitatem auream: Paramam Leander primum a Thuscis, quae gens hanc regionem diu possedit, condita, et a principatu coloniarum Parmam denominatam arbitratur. Sita est in Aemilia via in plano, quinis ab Apennino pass. mill. tam salubri caelo est, ut Plinius inter exempla census, quem suis temporibus Imperatores Caesares Vespasiani pater filiusque Censores egerunt, Parmenses 120. natos annos tres, 130. binos edidisse memoriâ prodiderit. Hic cum fratres Praedicatores mulierem nobilem haeraesis Catharorum convictam, exussissent, plebs tumultu concitatô omnes urbe exegerunt, A. C. 1280. Blondus Dec. 2. l. 9. Sigon. l. 20. Ducatus cognominis caput est, a fluv. Parma in duas partes secta, Ampla, probe culta, picturisque elegantissimis ornata, cum arce valida et palatio superbissimo; Vix 10. milliar. a Pado in Meridiem, Media fere inter Mutinam ad Ortum et Placentiam ad Occidentem. Academiam hîc fundavit, A. C. 1599. Rainucius Farnesius. Labente Imperiô, urbs dvarios habuit dominos, a Frider. Barbarossa per biennium frustra obsessa. Post alias Fortunae vices, Petrus Lud. Farnesius, a Paulo III. patre suo Dux Parmae creatus est, A. C. 1545. indignante Carolô V. qui tamen Margaretam, filiam suam notham, pace factâ, Octavio elocavit. E quo coniugio natus est Alexander, ille Belgicis bellis adeo celebris Hispanorum Dux. Vide et Agathiam l. 1. Leandr. Alb. descript. Ital. Sansovinum, Thuanum, Grotium, Stradam, etc. Lana illius olim in pretio. Martial. l. 14. Epigr. 155.Velleribus primis Apulia, Parma secundisNobilis. ——— ———Idem l. 5. epigr. 13. v. 8.Tondet et innumeros Gallica Parma greges.Idem l. 4. epigr. 37. v. 5.Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi.Et l. 2. epigr. 43. v. 3.Te Lacedaemoniô velat toga lota Galeso,Vel quam seposito de grege Parma dedit.Lloyd. Coeterum, de Petri Aloysii Paulô III. geniti, primi Parmae ac Placentiae Ducis, immani tyrannide ac miserabili morte, consule si placet Sleidanum. Ex eius successoribus Octavius Caesri reconciliatus est A. C. 1556. quibus conditionibus, vide apud Thuanum l. 16. Papa postea Urbanus VIII. Ducatum Castrensem Duci eripuit hôc saeculô, ob debita, unde bellum exortum et controversia tandem auctoritate Ludovici XIV. Galliae Regis composita est A. C. 1664. sed hactenus sine successu. Seriem Ducum exhibuimus supra in voce Farnesius Alexander. Addam saltem, Ducatum Parmae Papale esse feudum, sed in Placentiam ius sibi vindicaro Regem Hiispaniae ratione Ducatûs Mediolanensis, ex Georg. Hornio Orb. Politic. Part. 2. p. 70. edit. prim.II.PARMAvox Thracica, ganus armorum denotat, tutando corpori excogitatum. Memoratur Polybio l. 6. cum ait: Natu minimi, quos Veliter et Pilanos nominârunt, iubentur gestare gladium, pila, Parmamque: Parma tum firmitatem habet ob structuram, tum magnitudmem, quae tutando corpori sit satis. Nam rotunda cum sit, tripedalem babet diametron. Vide Ioh. Rosinum Antiqq, Rom. l. 10. c. 10. Servius ad Aen. l. 10. a clypeo Parmam sic distinguit: Parmae levia arma, clypei maioris ponderis. Vet. Glossa, Parma ἀσπιδισκάριον. Iterum Parma ἀσπὶς ἱππικὴ, clypeus equester: Denique Parma Θρακικὸν ὅπλον, Thracicum armorum genus. Quod equestrem vocavit clypeum, ad velites referendum, auctore Liviô Decad. 3. l. 6. Gladis a Velitibus trucidabantur, hic miles tripedalem Parmam habet, et in dextra hastas, quibus eminus utitur, gladiô Hispaniensi cinctus est. Quomodo et intelligendus Iul. Frontin. Strategem. l. 4. c. ult. Romani cum Campanis Equitibus nullô modô pares essent, Qu. Nonius Centurio in exercitu Fulvii Flacci Procos. excogitavit, ut delectos ex toto exercitus, qui velocissimi videbantur, et mediocris staturae erant, Parmulis non amplis et galericulis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternum circiter pedum armaret eosque adiunctos Equitibus iuberet usque ad moenia provehi. Alias Parma, clypeus, seutum, umbo etc. non raro confunduntur. Fuêre autem fortium virorum scuta seu Parmae pictae, inertium ac tironum purae, docente Serviô in Aen. l 7. v. 796. qui ad Aeneid. l. 9. v. 548. quoque ait, Picta arma iam probati in bellis habebant: ad quem locum videatur quoque Iac. Pontanus. Abbo de Obsid. Lutetiae Parts. l. 1.——— Saxa fremunt parmas quatientia pictas,Scuta gemunt.Ipse Virgilius loc. cit.Ense levis nudô, parmaque inglorius albâ.Et de Camilla l. 11. v. 711. tirocinium eius spectans,——— ——— Puraque interrita Parmâ.Contra de Viro forti et bellicoso Capaneo, Statius Theb. l. 10. v. 929.Et clypei niger umbo cadit. ———Vide Thom. Dempsterum Paralipom, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. c. cit. A parma dicta est in exercitu Romano, contra Volscos, parmata cohors, apud Livium l. 4. c. 39. quae tegumen omnis exercitus appellatur, c. seq. Dat siganum Volscis Imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur. Quum Consul legionesque Romanae, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent etc. Indidem vocati sunt Parmularii, genus quoddam Gladiatorum, qui et Thraces dicti sunt: Apud hos enim primitus in usu fuit Parma, clypeus rotundus et parvus; quae postea huic Gladiatorum generi peculiaris exstitit; sicâ praeterea instructis, Turnebus Adversar. l. 5. c. 10. Namque et haec Θρακικὸν ζῖφος ἐπικαμπὲς, Thracius gladius incurvus erat. Vide quoque Suet on. in Domit. c. 10. Alex. ad Alexandro l. 6. c. 22. et Lipsium de Militia Romana, nec non supra, voce Palmularius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.